monumenta.ch > Lucanus > bnf7900A.196 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 20
Ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. Ita persequeris eos, respicit ad illa quae superius dixit; ut sic debeant exterminari, quemadmodum comparationes antefatae commemorant. Adducuntur aliae similitudines, in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. In tempestate tua, id est iudicii tempore, quod tempestati merito comparatur: primum, quia improvisum est; deinde, quod subito fragore conturbat, et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium, aeris est quaedam concitata seditio, in qua vehementer terremur, dum aquarum nimietate vexamur. Sequitur, et in ira tua conturbabis eos. Saepe iam diximus iram Divinitati non posse congruere, sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos iudicant, fervore animi commoventur; nec aliter ad damnandum homines veniunt, nisi de commissis eorum criminibus excitentur.