monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 19
Sicut ignem qui comburit silvas; velut flamma comburens montes. Hos duos versus propter similitudinem rerum iunximus, in quibus multiplices calamitates praedicuntur incredulis. Impii enim dum in mala cogitatione volvuntur, rotis fiunt similes, quae posterioribus elevatis anteriora sua transmittere videntur ad tergum; nec quidquam proficiunt, dum suis rotationibus atteruntur. Sequitur secunda comparatio, ut levitas peccantium quasi vento meabili transferatur, et huc atque illuc volitans incerta semper voluntate moveatur. Venti autem facies praesentia ipsius venti ponitur; non enim nobis ventus aliqua figuratione praenotatur, sed corporeum in hoc tantum sentimus, quod eius impetu et transcursionibus verberamur. Ignem quoque et flammam posuit iudicii tempus, quando et silvae densissimae peccatorum, et montes superbiae cremabuntur.