monumenta.ch > Hieronymus > csg48.61 > ad Ephesios, 4 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 17
Qui dixerunt: Haereditate possideamus nobis sanctuarium Dei. Ipsum est quod et superius dixerat: Venite et disperdamus eos de gente, et non memorabitur nomen Israel amplius. Hic enim principes malorum consiliorum significantur auctores. Haereditate possideamus, contra illud ponitur, quia Domini dicitur haereditas; ut illi magis haereditatem invadere niterentur, quam iure sibi Dominus vindicavit. Sed quae sit ista haereditas consequenter exponitur, sanctuarium Dei, id est populus Christianus; de quo Apostolus ait: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos .