monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 16
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana, omnes principes eorum. In eisdem enumerationibus perseverat, ubi sola nominum explanatio necessaria est. Caeterum ad quas causas posita sunt, proxime nos dixisse retinemus. Oreb siccitas interpretatur; Zeb, lupus, et Zebee victima; Salmana autem umbra commotionis. Haec omnia exercitui optat Antichristi, qui nulla conversione salvandi sunt, quorum in ipsis quoque nominibus tenebrosis detestabilis iam eorum sentitur interitus. Quod genus locutionis proprium dicimus esse Scripturarum divinarum, ut per interpretationes nominum virtutes possimus sentire dictorum.