monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 15
Disperierunt in Endor; facti sunt sicut stercus terrae. Venit ad secundam partem, ubi prophetiae spiritu eis retribui deprecatur secundum ordinem futurorum. Et quia superius mores eorum per nomina collecta descripserat, nunc quoque retributiones eis per similitudines gentium fieri deprecatur, quas Israeliticus populus, Domino iuvante, superavit. Madian interpretatur declinans iudicium; Sisara, gaudii exclusio; Iabin, sapiens, sed iste mundanus; de quo Apostolus ait: Ubi sapiens, ubi scriba ? Qui omnes in torrente Cisson, et in Endor fonte perierunt. Factique sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum corporali putredine solverentur; sicut legitur: Terra es et in terram ibis . His igitur qui in sua pertinacia mansuri sunt, similis optatur occasus: quia sicut illi contra Israeliticum populum, ita isti bellabunt contra fidelissimos illius temporis, utique Christianos.