monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 13
Etenim Assur simul venit cum illis: facti sunt in susceptionem filiis Lot. Enumeratio istorum nominum quam hi tres versus amplectuntur, Christi declarat inimicos, quorum significationes aperiamus, ut omnia temporibus Antichristi congruere videantur. Idumaei interpretantur vel sanguinei vel terreni; Ismahelitae obedientes mundo, non Domino; Moab ex patre, quod tali modo significat peccatorem, ut ad patrem Adam eius inobedientia referatur; Agareni, id est advenae; Gebal, vallis vana; Ammon, populus turbidus; Amalech populus lingens, id est fallaciter blandiens; Tyrus angustia; Assur pro ipso diabolo positus est, qui revera simul cum eis venit ad oppugnationem fidelium; Lot declinans interpretatur; unde merito tale nomen in fine positum est, ac si diceret: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum . Haec enim turba perditorum quae sub Antichristo congreganda est, allusione talium nominum evidenter expressa est, ut merito tot malorum vocabula in illa intelligeres plebe congesta. Meminisse autem debemus hos versus per figuram polysyntheton fuisse decursos; quos si sollicite relegas, reperies eos multis coniunctionibus esse copulatos.