monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 10
Quoniam cogitaverunt consensum in unum: adversum te testamentum disposuerunt. Testamentum in divinis Scripturis non solum dicitur mortuorum, sed etiam pactum inter vivos habitum: quoniam mentes paciscentium interveniens Scriptura testatur. Sic enim Laban et Iacob fecisse legimus testamentum , dum aliqua inter se vivi pepigisse doceantur. Pactum enim quodammodo et perditi fecisse dicuntur, quando adunato studio persequuntur eos qui ab eorum errore dissentiunt. Et inspice quoniam dicendo, contra te, adversariis fecit invidiam. Quod argumenti genus oratores ad sua studia transferentes, animos iudicum soliti sunt omnimodis commovere.