monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 9
Vers. 4. Dixerunt: Venite, disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel amplius. Refert inania verba dementium, quae merito superius sonuisse posuit quam locutos Hac enim intentione facienda est Antichristi persecutio illa saevissima, ut Christianum nomen de orbe terrarum quasi malum aliquod funditus abrogetur: nescientes quia dum servos Christi necare cupiunt, sanctorum numerum assidua persecutione complebunt. De gente autem quod posuit numero singulari, significat populum Christianum; nam quamvis de multis gentibus doceatur esse collectus, merito gens dicitur una, quae de uno fonte baptismatis noscitur esse procreata. Sive ille persecutor unam gentem dicere potuit, quos in unam voluntatem sociatos esse cognovit. Seu per figuram exallage potest accipi, id est per mutationem, quando pro numero plurali ponitur singularis.