monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 7
Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput. Singula singulis reddit. Nam contra illud quod ait, Ne taceas, subiungit, Quoniam ecce inimici tui sonuerunt; contra illud autem quod dixit, neque compescaris, causam reddit, et qui oderunt te extulerunt caput. Sed hoc totum ad Antichristi magis tempora competenter aptatur, quando inimici Domini tumultuosis seditionibus insonabunt. Et bene non posuit, locuti sunt, sed sonuerunt; ut eis hominum merito negarentur verba, qui voces rationabiles non habebant. Intende etiam quod plurali numero dixit, qui oderunt; et sequitur, extulerunt caput, dum capita dicere potuisset: sed omnibus insanis unum est caput Antichristus. Quod ideo dicit elatum, quia multa potestate gloriabitur, ut se etiam deum dicere praesumat excelsum.