monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 82, 6
Deus, quis similis erit tibi? Ne taceas, neque compescaris, Deus. Haec figura dicitur epanalepsis, id est verbi in principio versus positi, et in eiusdem fine repetitio. Considerandum est quid sibi velit istud initium, quoniam summa brevitate magnarum rerum sacramenta concludit. Quis enim similis erit illi qui coelum et terram, vel cuncta quae in eis sunt, momentanea celeritate perfecit? Nam licet Dominus Christus, qui inter Iudaeos conversatus est, a perfidis hominibus tantummodo creditus est esse simillimus, in tantum ut eum et flagellis caederent, et sententiae pravitate damnarent, iste tamen vir egregius qui Christum potentiae suae magnitudine contuebatur, merito nullum ei similem esse profitetur, qui carnis veritate vestitus, divinitatis suae iura non minuit: sed cum Patre semper manens, nobiscum habitare dignatus est. Veraciter ergo positum est: Quis similis erit tibi? Sequitur, Ne taceas, neque compescaris, Deus. Hic iam potentia illa futuri declaratur adventus, quando nec tacet qui iudicat, nec compescitur qui virtutis suae manifestatione declaratur. Talia enim in primo adventu non fuisse manifestum est, quando Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum . Compescuit etiam virtutem suam, quando se passus est quasi reum teneri, et Pontio Pilato sine aliqua reluctatione contradi. Ista enim in futura iudicatione cessabunt, ubi potentia divinitatis elucescet.