monumenta.ch > Hieronymus > csg48.320 > csg51.212 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 15
Audite, Iudaei; intelligite, pertinaces, quanta de adventu Domini Asaph iste locutus est. Quid colitis, si prophetarum vestrorum dicta nescitis? Venite ad catholicos sacerdotes, aperiantur aures vestrae ut possitis dono Domini diuturnam evadere surditatem. Vos quoque, psalmi huius primo versu curamini, qui Nestorii et Eutychis pestifero vapore fervetis. De quo enim dicitur: Deus stetit in synagoga deorum; et sequitur, in medio autem deos discernit? Stetit utique ab humanitate, discrevit a deitate unus atque idem Dominus Christus; utrumque verum, utrumque perfectum est. Talis enim error est duas naturas divisas secundum duas personas in Christo Domino profiteri, qualis unam confusam credere, quamvis in unitate personae. Vobis enim Sedulii versus ille dicendus est: Ambo errore pares, quanquam diversa sequantur. Nam si hominem ad coelos non extulit, dicite quem redemit? Formam siquidem servi assumptam, legis non absumptam. Nulli autem datum est tunc perire, quando ne aliquando perire possit, accepit. Nam si iam una natura sub confusione magis vestra, o Eutychiani, facta est, ut putatis, quomodo Filius hominis ad iudicandum praedicitur adhuc esse venturus? Aut quomodo videbunt impii in quem compunxerunt ? Denique ut haec persuasio funditus tolleretur, post resurrectionem Thomae dubitanti ipse respondit: Mitte manum tuam et vide, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere . Considerate etiam quae vos sequatur absurditas. Nam cum ex duabus naturis unam factam dicitis, aut confusionem provenisse creditis, aut unam periisse sine pudore firmatis. Quid refugitis confiteri quod Patribus nostris, Spiritus sancto revelante, complacuit? Certe si non vultis duas naturas inconfusas, immutabiles, indivisas, inseparatasque credere, dicite duas substantias, dicite duas formas, sicut Apostolus ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo . Tantum est, ne refugientes dogma salutiferum, exitium vobis praeparetis aeternum. Sciendum vero est quod hic psalmus quintus est eorum quos de duabus naturis Domini Christi conscriptos esse praediximus.