monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.196 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 11
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Venit ad tertiam partem, ad apostolos et iustos reliquos verba convertens. Hoc enim honorabile nomen solis fidelibus datur, de quibus superius dixit: Deus stetit in synagoga deorum. Promissiones ergo tales acceperant, ut si mandata Domini custodirent, filii vocarentur Excelsi, per gratiam utique, non per naturam. Solum enim Verbum est, quod substantialiter et proprie dicitur Dei Filius; sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu . Omnes autem filii eius vocantur, qui sanctis iussionibus acquiescunt; sicut in Evangelio legitur: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri . Intende vero quod per decimam tertiam speciem definitionis, quam Graeci κατ᾽ ἀναλογίαν, Latini iuxta rationem dicunt, homines dicuntur dii et filii Dei; quae tunc exoritur, quando maioris rei nomine res definitur inferior. Hoc etiam argumentum comparationis refertur a minore ad maius. Minores sunt enim homines quam dii.