monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 10
Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. Vera conclusio, brevisque sententia: non illos intellexisse auctorem luminis, qui in tenebris ambulabant; de quibus dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Sequitur, movebuntur omnia fundamenta terrae, ut veraciter de quo dicta sint superiora possis advertere. Signum dicit quod in crucifixione Domini constat evenisse; sicut Evangelii doctrina testatur: Terra mota est, petrae scissae sunt , et reliqua. Hoc enim si in causas alias tranferatur, sicut perfidi Iudaei volunt, nullatenus poterit convenire. Terra vero mota potest et spiritualiter accipi: quia illo tempore multi peccatores, id est terreni homines viso tanto miraculo crediderunt, ex quibus Centurio exclamavit dicens: Vere Filius Dei erat iste (Ibidem, 54).