monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 9
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Ad illos haec verba fieri sentiuntur, qui manus suas quidem in nece Domini minime miscuerunt, sed contra sceleratas praesumptiones obviam ire noluerunt, ut et illum a pernicie corporali liberarent, et se a consensu pravitatis exuerent; de quibus et alibi dicitur: Canes muti nescierunt latrare . Ipsi ergo commonentur, ne desinant iniuste traditum eripere, qui erant iniquo facinore peccaturi. Nam cum possis obviare perversis, si desinas adversari, consensus erroris est. Pauperem vero et egenum de Domino Salvatore dici posse frequenter expositum est: quia cum humanitatem suscepit, simul et indigentiam nostrae paupertatis assumpsit, sicut et alibi dicitur: Pauper et dolens ego sum .