monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 8
Iudicate egeno et pupillo; humilem et pauperem iustificate. Interiecto diapsalmate venit ad secundam patrem, in qua commonet enixius Iudaeos, ut debuissent intelligere quem videbant, et adverterent humilem propter se factum, cui coelorum potestates dominationesque deserviunt; pupillum fuisse, qui rector est omnium; egenum, qui donando nescit expendi; pauperem, cuius sunt omnia quae in coelo et in terra creata sunt. Ipsum ergo commonet iustificari, quem Iudaeorum protervia desiderabat exstingui. Pulchre autem dictum est, pupillo, cui pater carnalis humana solatia non praebebat. Nam sicut ante mundi constitutionem Verbum sine matre fuit, ita tempore incarnationis suae idem ipse Dominus Christus exstitit sine patre terreno.