monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 6
Deus stetit in synagoga deorum; in media autem deos discernit. Uno verbo Iesus Christus mirabili nobis brevitate declaratur. Ipse enim Deus stetit in synagoga, qui et sedet ad dexteram Patris. Situs enim isti corporales sunt. Nam si maiestatem eius intendas, ubique totus, ubique plenus est; nec potest dici a natura deitatis stare vel sedere, qui nulla loci determinatione concluditur. Sed iste Asaph divina inspectione illuminatus, Deum clamat Iesum Christum in synagoga stetisse, cui nisa est impiorum turba resistere; ut affectu paterno corrigeret quos in seipsos potius cognoverat insanire. Sic enim de ipso et Ioannes Baptista dicit: Medius autem vestrum stat, quem vos nescitis . Addidit etiam, deorum, ut evidentius de hominibus dictum adverteres, inter quos corporaliter habitasse cognoscitur Christus; sicut Baruch propheta praedixit: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Nam hoc de hominibus dictum saepius invenimus; unde et ad Moysen dicit: Constitui te deum Pharaonis . Et inferius psalmus ipse dicturus est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sic enim et filios Dei homines vocamus. Quod si ad naturam deitatis referas, unum est Verbum quod veraciter ac proprie sic debeat nuncupari. Dicimus nonnunquam abusive deos, et superas potestates, sicut ait Apostolus: Etsi sint qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra: nobis tamen unus est Deus Pater . Sequitur: In medio autem deos discernit. Ecce adhuc incarnatio eius situ corporeo declaratur. Nam cum dicit, in medio, locale spatium significat, quod turbis ambientibus cingebatur. Deos discernit, id est apostolos atque iustos, qui maiestatis eius monita fidemque secuti sunt. Discernere enim ad praescientiam pertinet intellectumque divinum, qui nos de massa peccati eripit, et ad coelorum regna perducit. Unde etiam Apostolus dicit: Quis enim te discernit ?