monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 81, 2
Dictum est in praefatione psalmos universos esse Davidicos; sed hos qui vocabulorum diversitate praenotantur, propter intelligentiam nominum suorum in titulis fuisse praescriptos . Ponitur enim hic Asaph, quod indicat Synagogam, quae Dominum Salvatorem corporea quoque praesentia meruit intueri, quando dignatum est Verbum caro fieri, et in gratiam nostrae vivificationis occidi. Denique psalmus ipse sic inchoat: Deum stetisse in synagoga deorum. Nec illud omittendum esse diiudico, quare Synagogam antiqui vocitaverint, quam nunc Ecclesiam Christianis temporibus nuncupamus. Synagoga est generaliter dicta congregatio, non satis exprimens hominum coetum; Ecclesia vero convocatio nuncupatur, quae de diversis gentibus aggregata colligitur. Convocari enim ad illos pertinet qui ratione praecellunt; ut intelligamus Ecclesiam Dei et nomine crevisse semper et meritis.