monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 76, 25
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron. Cum hoc miraculum nulli alteri possit aptari, sine dubio et illa imputatio quae praecessit, quia non cognoverunt vestigia eius, ad populum pertinet Hebraeorum. Deducti enim sunt in Moysi et Aaron manu, id est operatione quam diversorum miraculorum novitate faciebant. Et bene dixit: Sicut oves, non tamen oves, quia non credendo facti sunt haedi. Hic enim, sicut, veritatem non significat, sed imaginationem. Moyses autem interpretatur assumptus, quoniam de flumine collectus est a filia Pharaonis. Aaron vero fortitudinis mons. Quae nomina ipsas quoque virtutes quas fecerunt videntur exprimere. Moyses enim inter alia, iubente Domino, in aquis est operatus, quando in mari Rubro Hebraeos viam fecit habere terrenam, significans per baptismatis donum liberandum esse populum fidelem. Aaron Ecclesiae tenebat imaginem, quam bene monti fortissimo comparavit, quae et honore sancto praeminet, et fidei soliditate consistit. His enim ducibus Israelitarum populum divina virtute legimus esse liberatum.