monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 55 > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 19
Ecce ille Asaph, qui in titulo dictus est commonere dirigentes, usque ad Domini Christi sacramenta pervenit: terribilem regibus pronuntians, quem crucifigendum Hebraeorum clamavit insania. Quapropter intelligite, pertinaces, quia dirigentes non estis, sed potius errantes, qui audire noluistis tam saluberrimum per cuncta monitorem. Et ideo dispersi per aliena regna vivitis, sacrificia non habetis, qui sceptrum noluistis patrioticum diligere, sed Romanum. Nam dum confitentes Latino sermone dicantur Iudaei, quemadmodum sic appellari potestis tam graviter obstinati? Cur ergo ultionem tantam non advertitis, qui ipsum quoque nomen post omnia perdidistis? Dimidiatus est hic textus Psalmorum, et quantos Domini largitate transivimus, tanti nobis ad finem superesse noscuntur. Oremus ut qui nobis gratiam praestitit in praeteritis, ipse nobis auxilium concedat efficaciter in futuris.