monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.14 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 17
Et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. Adhuc magnificentiam Domini fidelis praedicator exponit. Dicit enim vovendum illi terribili, qui aufert spiritum principum, id est superbiae vel tumoris. Et ut conversos deberes advertere, intulit, apud reges terrae, utique qui corpus suum regere ac moderari Domini munere meruerunt. Hic enim superbiae spiritu vacuatos reges intelligamus, non potestate praetumentes, quia magis in ista parte miraculum est quod superbia tumidi non sunt puniti, sed potius indulta conversione liberati.