monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 16
Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius offertis munera terribili. Cum omnia praecepta Domini nos implere conveniat, sitque nobis necesse vocem eius iussionis audire, hic admonet Asaph ut primum vovere, postea reddere debeamus. Non immerito, quia sunt multa quae etiam non promittentes debeamus exsolvere, ut est illud, Non occides, non moechaberis, non furtum facies , et caetera delicta quae vetamur efficere. Alia sunt quae nisi voveamus, implere nulla lege constringimur, ut virginitatem servare, eremum petere, et quotidiana nos maceratione ieiunii constringere. Talia ergo invitat promitti, quae nisi polliceamur, omnimodis non debemus. Licet enim et coniugium quaerere, et in sancta Ecclesia commorari, et competenti refectione gaudere: sed tamen his meliora cum promissa fuerint, iubet esse reddenda, sicut dicit Apostolus: Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit . Addidit, Deo vestro, ut significet fideles, qui cultura sanctae Trinitatis exsultant. Sequitur, omnes qui in circuitu eius offertis munera. Isti sunt omnes quibus dixit: Vovete et reddite, non haereticis utique nec paganis, sed eis qui altari eius munera reddere catholica institutione festinant. In circuitu quippe res agitur, cum munera fidelium sacratissimis altaribus offeruntur. Nam quod ait, terribili, specialiter respicit ad devotos, quibus etiam suavis esse dignoscitur, sicut legitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore . Nam pravis et contemptoribus terribilis non est; nam si Dominum metuerent, utique honesta se conversatione tractarent.