monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.118 r > 111 r > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 15
Quia cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi. Venit ad tertiam partem, monens ut, quia solus est Dominus cui festivitas summa debeatur, reddant vota Deo terribili, qui superbiam principum convertere potest ad humillimam sanctitatem. Cogitatio vero nostra primum confitetur Deo, quando peccata praeterita humili satisfactione damnaverit. Sed quia fragilitas humana semper debet lugere quod peccat, addidit, et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi. Reliquiae cogitationum sunt, post effusas lacrymas et assiduam contritionem cordis, praeteritorum criminum recordata pernicies. Haec Domino agit diem festum, quando se ab illo interitu peccatorum sentit esse liberatam. Hinc est quod Hebraei emundati sordibus peccatorum, festivum munus Domino iubentur offerre; quod et quinquagesimus psalmus mihi videtur tangere. Nam cum dicit: Usquequaque lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me , praeteriti temporis pernicies metu venturi iudicii Domino confitetur. Vis etiam audire agentem prophetam in spiritu diem festum? Post multa consequitur: Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos . Sic beata germanitas psalmorum mutua sibi veritate consentit.