monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 14
Cum exsurgeret in iudicio Deus, ut salvos faceret omnes quietos terrae. Versus iste ad superiora iungendus est. Dicit enim: Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in iudicio Deus. Bene autem dicitur exsurgere in iudicio suo, quoniam hic quietus omnia pertulit, cum iudicatus est Christus, quamvis et ibi cuncta sub tranquillitate diiudicet. Sed exsurge tractum est a iudicibus mundi, qui, quando aliquid districta severitate censuerint, dicuntur exsurgere, quia commoti videntur commissa crimina vindicare. Et ne iudicium illud ad solam damnationem malorum crederes esse faciendum, addidit, ut salvos faceret omnes quietos terrae. Quieti terrae sunt qui nullis vitiis mundi huius inflammata voluntate rapiuntur, sed aequabili se moderatione tractantes (sicut superius dictum est), pacem mentis probantur habere tranquillam. Hi salvi fiunt, cum dono Domini praemia promissa recipiunt.