monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 13
De coelo iudicium iaculatus est; terra tremuit et quievit. Hic virtus ipsa iudicationis exponitur, quia de illa summitate potentiae sic descendit iudicium tanquam fortissima certaque manu iaculum destinatum. Sed lancea ista plagam efficit temporalem: illud autem iudicium impios aeterno vulnere sauciabit. Sequitur, terra tremuit et quievit. Terra (sicut saepe dictum est) hic significat corpulentos et gravissimos peccatores, qui divinae sententiae auctoritate damnandi sunt. Hi tremefient cum audierint: Ite in ignem aeternum . Quiescent, cum in perpetua damnatione recipientur. Sed quies ista sine requie est: quiescunt enim a malis operibus, sed in supplicio non quiescunt, quippe qui aeterna flamma cruciandi sunt.