monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 12
Tu terribilis es, et quis resistet tibi? tunc ab ira tua . Paulo attentius intueamur quid versus iste pronuntiet. Superius dixit increpare Dominum eos qui ascendunt equos, id est qui ad superbiam prosiliunt. In illa autem iudicatione cunctis dicit esse terribilem, quando in gloria maiestatis suae veniens superbos addixerit, et humilibus corde perpetuam contulerit dignitatem. Hic enim multi resistunt praeceptis eius, quando illa magis appetunt quae ipsius monitis inhibentur: tunc autem quis resistet tibi? Hoc negative legendum est, quia nemo ibi potest improborum resistere, ubi cognoscunt Dominum omnia scelerata damnare. Tunc enim dicit, id est tempore iudicii, qui etiam dies irae dicitur et furoris: quia nihil ulterius per patientiam dissimulabitur, quando iam in impios vindicatur.