monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 11
Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. Cum soleat increpatio strenuos viros cautos atque vigilantes efficere, hic ab increpatione Domini, qui est Deus Iacob, dormitasse dicit incredulos; utique, quia sancta monita negligenter atque stupidis mentibus audierunt. Sed qui sint isti qui dormitaverunt, consequenter exponit: qui ascenderunt equos, id est qui in superbiam crescentes, quasi equis currentibus mundi istius illecebras pervagantur. Et si causam tantae praecipitationis excutias, fervor ille dormitat, festinatio stertit, actusque ipse tam praeceps somno sepultus est. Talis fuit ille Pharao qui ascendens currus atque equos, increpationes Domini obstinata mente contempsit, et dormitando pervenit ad aeternum somnum, ubi nulla requies invenitur.