monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 10
Turbati sunt omnes insipientes corde; dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Superius dixit fideles a Domino illuminatos esse per montes, nunc insipientes corde turbatos posuit atque confusos. Non immerito, quoniam de praedicationibus sanctis unde illuminati sunt iusti, insipientes inde turbati sunt, et recedentes a vero lumine, tenebrosa mundi desideria sunt secuti. Isti dormierunt vigilantes, somnumque in bonis actibus habuerunt, qui confusis semper turbabantur erroribus. Bene autem somnum appellavit infidelium vitam, quia vigilare non est profutura negligere etcaduca perquirere. Et bene addidit suum, ut eos a beatorum quiete discerneret. Nam iste somnus fallax atque deceptor est, ut modo se gaudeant divitias acquisiisse, modo nobilissimo coniugio copulatos, modo claris honoribus fuisse subvectos. Sed vide qualis eos confusio subsequatur, et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis, ut soli hominum perdant quod minime possederunt, fiatque illis in insana amissione fuctus, qui non habuerunt fruendo laetitiam. Et intende quemadmodum avaros designat atque definit. Dicit enim, viri divitiarum, scilicet qui pecuniis suis captiva mente deserviunt. Sequitur pulchra emphasis, ut adhuc in manibus suis quaerant, cum se nihil tenuisse cognoscant. Emphasis quippe est exaggeratio duplex: una quae plus significat quam dicit, altera quae demonstrat etiam id quod non dicit. Sed hic illa pars eius est, quae significat etiam quod non dicit. Nam ponendo viros divitiarum, totius mundi desideria eos habuisse designat, ut per similitudinem somni diversa desiderii sui perceptione luderentur.