monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 9
Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Venit ad secundam partem, ubi diversa Domini miracula consequenter exponit. Et ne quaereretur ista illuminatio unde provenire potuisset, addidit, a montibus aeternis, id est praedicatoribus, qui vere montes aeterni sunt, quia perpetua et incommutabili sublimitate consistunt. Terreni enim montes temporales et inanimati sunt: illi munere Domini semper sapientes norunt esse perpetui. Et pulchre veritatis ordinem custodivit. Illuminare dixit Dominum per montes aeternos, quia ipse prophetis atque apostolis dedit, quod per totum mundum praedicatione sancta vulgatum est. Et memoria reconde quia per hoc epitheton, aeternis, veros praedicatores a falsis sequestravit haereticis. Illi enim aeterni dici non possunt, qui perversitatis caduca docentes, cum suis dogmatibus abolentur.