monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 8
Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. Ibi, in illa pace scilicet, et in illa contemplatione Deitatis quam superius dixit. Nam ubi Dominus pacis habitare dignatur, ista franguntur, nec possunt talia praevalere, nisi ubi se humana concertatio probatur accendere. Cornua arcuum significant malitiam superborum, ex quibus veniunt innoxiis vulnera et nefanda discrimina. Scutum hic accipiendum est ad concertationes iniquissimas et diabolica fraude praesumptas. Gladius ad periculosa atque manifesta vulnera. Postremum intulit bellum, quod absolute paci monstratur esse contrarium. Haec omnia notum est confracta atque minuta discedere, ubi venire certum est pacis auctorem. Quae figura dicitur energia, id est imaginatio, quae actum rei incorporeis oculis subministrat.