monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 7
Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Mirabilis brevisque sententia, quando locum Domini pacem esse professus est, quia nescit in alio requiescere, nisi qui se novit (Domino praestante) tranquilla conversatione tractare, sicut scriptum est: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea ? Sed ille probatur pacem habere cum Domino, qui adversum mandata eius contraria voluntate non litigat, qui sequitur iussa dominantis, et ad omne praeceptum divinum suum flectit arbitrium. Pax enim vera est concordiam habere cum moribus probis, et litigare cum vitiis. Inspiciendum quoque quod locum Domino dedit, qui loco non clauditur; sed cum ubique sit totus, nec aliquibus spatiis ambiatur, localiter tamen inesse dicitur quibus propitius adesse dignatur. Sequitur, et habitatio eius in Sion. Sion (sicut saepe diximus) mons est Ierosolymis constitutus, cui nominis interpretatio est speculatio, per quam Deus fidelium corde prospicitur . Nam cum se oculis carnalibus Deitas reverenda non pandat, cogitationi tamen purissimae se Divinitas summa non denegat; ex ipsa enim videtur parte, unde eius portamus imaginem. Nam et ipse mons fit Sion, qui eum meruerit sincera mente conspicere. In illo ergo habitat, a quo probatur intelligi; miroque modo in sanctis tantum mentibus requiescere dicitur, qui omnem locum spatiosa largitate complectitur.