monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 75, 6
Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Potest hic versus nonnullam facere quaestionem, cur dictum sit, in Iudaea notum Deum, ubi magis Christum Dominum constat esse crucifixum. Sed quid sit Iudaea debemus inquirere, ut nobis possit veritas sententiae relucere. Quamvis enim in duodecim tribubus Iudaeorum fuerit populus distributus, a Iuda tamen filio Iacob Iudaeos constat esse vocatos; ex cuius genere reges sibi divina dispensatione creaverunt; ut vena illa regalis origine carnis proveniret usque ad Principis coelestis adventum. Quapropter Iudaeam veram Christi constat esse Ecclesiam. Iudaea enim confitens interpretatur: credens in illum Regem qui per Virginem Mariam venit ex tribu Iuda. Nam illi Iudaei proprie non dicuntur, qui se a Christo, id est a Iudae genere extraneos reddiderunt, unde eis nomen constat impositum. Ipsi enim in Domini traditione dixerunt: Nos regem non habemus, nisi Caesarem . Unde ergo Iudaei veraciter dici possunt, qui non Regem Christum, sed Caesarem se habere professi sunt? Sequitur, in Israel magnum nomen eius. Israel interpretari diximus, vir videns Deum. Et quomodo sibi istud nomen rationabiliter vindicare possunt, qui Deum non agnoscentes, tanquam hominem crucifigere decreverunt, sicut dicit Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent ? Amiserunt ergo et istud nomen, qui maiestati eius nequaquam credere voluerunt. Miserrimi hominum! qui cum muneribus sacris simul et nomina perdiderunt. Ad illos ergo (ut diximus) hic psalmus loquitur, qui vero lumine radiati a perfidorum iniquitate discreti sunt: quibus revera magnum nomen est Domini, quando eum puro corde confitentur Regem regum, et Dominum dominantium .