monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 16
Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua iusti. Ecce vox Iudicis, ecce vox Omnipotentis insonuit. Nam qui ante psallebat in membris suis, modo confringit cornua peccatoris. In illa quippe iudicatione omnis potestas humiliabitur impiorum, et confracta dispereunt, quae hic magnis sublimitatibus eriguntur. Respiciant ergo superbi, quam sit hic turpe mutilum pecus imitari, et erubescant se inde praeferre, unde futura illis deformitas cognoscitur imminere. Sequitur, et exaltabuntur cornua iusti. Quae figura dicitur catachresis, id est abusio, quoties aliena rerum nomina non habentibus commodantur. Cornua enim iusti munera sunt futuri iudicii, quae revera firmiter eriguntur, quoniam in aeterna pulchritudine permanebunt. Peccatorum hic cornua videmus, quae ibi non erunt: iustorum hic non cernimus, quae ibi perpetuo munere conceduntur. O humilitas eximie decoranda, quae hic cerneris destituta! Quod maius pretium habere poterit decus tuum, quam ut ille eam hic assumpserit, de quo cuncta beatitudo sine fine gaudebit?