monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 14
Verumtamen faex eius non est exinanita; bibent ex eo omnes peccatores terrae. Faeces dicuntur reliquiae vini considentes in densissimam crassitudinem, ad quas solet pervenire quando liquor ille superior probatur expensus. Sed quia anterius plenum calicem diximus, iuste hic negavit faecem eius exinanitam, ad quam perveniri non potuit; quoniam cunctis potantibus eius plenitudo non deficit. Faeces enim hic non sordes, sed ima illa atque ultima vini debemus accipere. Nam quomodo faeces habere potuit, quod merum atque purum ante declaravit? Sed ut ad istam faecem cognosceres minime fuisse perventum, redit ad poculum plenum dicens: Bibent ex eo omnes peccatores terrae. Hic significat (quod saepe diximus) Iudaeos in fine saeculi cum aliis peccatoribus de isto calice bibituros, quando credere meruerint, seque Ecclesiae catholicae adunata fide coniunxerint. Omnes enim ad illam partem pertinent, quae credere (Domino praestante) meruerit. Multi enim peccatorum in sua obstinatione mansuri sunt.