monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 13
Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto; et inclinavit ex hoc in hoc. Saepe diximus calicem mensuram esse potabilem, qua aegra siti corpora reparantur: dictus a calida potione, qua frequenter utimur convivantes . Ita lex Domini pulchre calix dicitur, quae ambienter ebibita atque recondita, animabus praestat suavissimam sospitatem. Sequitur, vini meri plenus est mixto. Vinum in divinis Scripturis significat coeleste mysterium, sicut in illis hydriis factum est quas Dominus aqua fecit impleri; ut latices fontium ruborem vini mutata qualitate susciperent, quem natura non habuit. Unde beatus Ambrosius in hymno sanctae Epiphaniae mirabiliter declamavit splendidissima luce verborum . Quod autem dixit, meri, sinceritatem designat, quod semper purum, semper est limpidum. Nam refectos homines ad gloriam virtutis, non ad vitium ebrietatis adducit, sicut in alio psalmo dicit: Et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est ! Plenus est mixto utique Domini calix: unde quamvis iugiter bibatur, nunquam tamen expenditur. Quod autem dixit, mixto, Novum Vetusque significat Testamentum, quae utraque permixta animarum efficiunt saluberrimam potionem. Iudaei enim vinum biberunt, sed non mixtum, quia Novi Testamenti noluerunt recipere sospitatem. Itemque Manichaei non biberunt mixtum vinum, quia Novum Testamentum ex parte recipientes veteris legis sacramenta ausu temerario respuerunt. Addidit, et inclinavit ex hoc in hoc. Hic duos populos absolute significat, Iudaeorum scilicet et gentium, quoniam ex ore tulit non credentium Iudaeorum quod potandum conversis populis gentium inclinavit. Felix et secura refectio ab illo calicem salutis accipere, qui semper novit profutura praestare. Hic modus locutionis proprius est in litteris sacris, quoniam in scripturis saecularibus (ut arbitror) vix praevalet inveniri.