monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 12
Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat, et hunc exaltat. Ecce omnis quaestio de medio profana sublata est: Quoniam Deus iudex est, et cum sit iudex, iustum illum esse non dubium est. Iudex enim dum dicitur, aequissimus sine dubitatione sentitur. Et ut hoc in isto verbo declaretur inclusum, causa redditur sincera iudicii: Hunc humiliat, et hunc exaltat. Humiliat utique superbum, exaltat humilem, quia ille in se, iste confidit in Domino. Sic et in Evangelio legitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur . Vides ergo iustum iudicem congruam partibus proferre sententiam.