monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 11
Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus. Versus iste aliquid expetit subaudiendum, ut eius nobis lucida possit apparere sententia. Dicit enim: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus, addendum, deest Dominus, ut te possit agnoscere, cum eum totum ubique constet esse praesentem, sicut alibi legitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum . Quae figura in saecularibus litteris dicitur eclipsis, id est defectus, quoties pleno intellectui verba aliqua subtrahuntur. Sed hoc factum est non indigentia sermonis, sed ut studiosius quaeratur quod fuerit necessaria taciturnitate suppressum. Quapropter desinant blasphemi sacrilega verba cogitare, quando se Iudex profitetur esse praesentem, cui subiacet omnia sub veritate cognoscere. Et ne aliquis miretur in complexione mundi duas tantum partes positas fuisse, hoc melius spiritualiter, si possumus, exponamus. Orientem, ponamus homines iam divina claritate conspicuos; Occidentem, peccatores quibus adhuc lumen veritatis absconditur; desertos montes, falsos praedicatores forsitan debemus advertere; qui licet montium, id est praedicantium sibi usurpent locum, tamen veritate deserti sunt, sicut sunt omnes haeretici vel pagani. Ergo cum omnibus generibus hominum Deus praesens et cognitor esse monstretur, nihil tale quisquam debet praesumere, quod eum possit in illa iudicatione damnare.