monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 10
Vers. 5. Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Repetita contestatio formidinem magnae ultionis ostendit, quia semper gravius vindicatur quod iterata iussione praecipitur. Nam cum dicit: Nolite exaltare in altum cornu vestrum, suadet ut a blasphema cogitatione cessetur, quoniam ille in altum erigit cornu qui contra Deum concepta iniquitate remurmurat. Nam vide quid sequitur, nolite loqui adversus Deum iniquitatem. Adhuc in excusationis curando vitio perseverat. Loquitur enim contra Deum iniquitatem, quando aliquis sic aestimat constitutum, ut peccata minime declinare potuisset, dicens: Non culpa sua, sed necessitate stellarum ad aliquod flagitium se pervenisse, ut hoc magis imputet Conditori, quod propria voluntate peccavit. Sed quanto veracius quantoque utilius, ut suum confiteatur scelus, qui cum nefarium perpetraret facinus, ut liberaretur a crimine, invocare neglexit omnium Redemptorem.