monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 9
Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu. Hoc est quod superius dixit: Ego confirmavi columnas eius. Dixit enim per prophetas atque apostolos monita Novi et Veteris Testamenti, ne scelerati male agerent, sed ad Dominum cito se humili satisfactione converterent. Pius revera medicus observantiam salubritatis dedit, ne usque ad morbos noxios humana infirmitas perveniret. Sequitur, et delinquentibus nolite exaltare cornu. Subaudiendum est et hic quoque, Dixi, sed prius iniquis ait, ut omnia peccata concluderet. Nunc venit ad maximum vitium excusationis, quo valde laborat humanitas; ut cum se quis non patitur dicere culpabilem, ad excusandas excusationes in peccatis, peregrinas quascunque sibi causas excogitet in suo delicto, modo diabolum arguens, modo suasoris verba dilacerans, qui cornu suum videtur erigere, quia peccatum suum proprium per alios nititur excusare. Quapropter tales ad veniam redire non possunt, quia confessionis remedia perdiderunt.