monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 8
Liquefacta est terra, et omnes habitantes in ea; ego confirmavi columnas eius. Dicit Dominus ante adventum suum terram esse genus humanum, quod ab illa soliditate veritatis in peccatorum labe resolutum est; quippe quod derelicto auctore nefandis idolis serviebat. Sed quemadmodum salutari incarnatione subvenerit terrae liquefactae, subsequitur, ego confirmavi columnas eius. Columnas apostolos debemus accipere, qui confirmati sunt resurrectione, cum in Domini passione nutaverunt. Nam et ipse eos confirmavit, quando Petro apostolo dixit: Petre, quoties expetivit vos Satanas ut cribraret sicut triticum! et ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos . Et respice verborum aptissimam contrarietatem. Liquefactae enim terrae, confirmatae columnae merito subvenire potuerunt. Columnis enim merito apostoli comparantur, quia terrena vitia in imo deprimunt, et supernae virtutes ad gratiam regni coelestis extollunt.