monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 7
Vers. 2. Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Mutatio personae fecit nobis alteram partem. Sed hinc datur intelligi quemadmodum Asaph primo versu perfectae religionis regulam comprehendit, ut tam cito mereretur audiri. Loquitur enim iam Dominus Christus: Cum accepero tempus, dicit, per id quod factus est homo, sicut ait in Evangelio: Dedit ei potestatem iudicium facere, quoniam filius hominis est . A natura vero deitatis audi quid dicat: Omnia quae habet Pater mea sunt, et mea Patris sunt . Sed et illa natura quae accipit, et illa quae dat, unus est Dominus Christus; sicut dicit Apostolus: Et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum . Sequitur, ego iustitias iudicabo; ut compuncta corda mortalium ante tempus iudicii in hoc se mundo studiosius precarentur absolvi, ne venientes in futura illa disceptatione inopinatam Iudicis sententiam sustinerent.