monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 6
Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum: narrabo omnia mirabilia tua. In hoc uno versu per ordinem regula sanctae devotionis exponitur; nam populus ille Iudaicus qui erat Christo Domino crediturus, quem titulus monet: Ne corrumpas in finem, erumpit in vocem, et in confessionem suam devotissime pollicetur. Confiteri est (sicut saepe diximus) multorum confatione aliquid profiteri. Nam etsi unus confessus dicatur, aliis iam in fide praecedentibus, vel subsequentibus cognoscitur esse sociatus. Sequitur iterum, confitebimur tibi. Soliditatem promissionis repetitio ipsa testatur, quae nunquam transitorie ponitur, nisi ubi mentis firmitas indicatur; sicut est illud: Paratum cor meum, Deus; paratum cor meum , et his similia. Tibi dictum est, ut aliorum cultura negaretur; quia illa est vera devotio quae solum iustissime veneratur auctorem. Et illud inspiciamus, quoniam mortem plerumque generat, vel semel terreno iudici crimina confiteri: Deo autem frequentata confessio non parturit periculum, sed salutem. Pulcherrimus currit ordo verborum. Prius se dicit confiteri, id est peccata deflere; postea invocare nomen Domini. Sic enim dignum est, ut ipsius munere prius corda nostra confessione purgemus, et sic ad auxilium suscipiendum nomen Domini invocare debeamus. Nam ad quos venire poterit, nisi quos iam proprios esse cognoscet? Quod si eum invocet indevotus, iudicium sibi videtur postulare, non veniam. Praemittenda sunt ergo talia, ut confidenter divinam possimus invocare clementiam. Adiecit, Narrabo omnia mirabilia tua. Cum superius plurali numero dixerit, Confitebimur, hic singulari dicit, narrabo: quia populo Dei utrumque convenit, et singulariter dicere, et de pluralitate sentire. Sed ista narratio vox introducta est fidelium, quia non merentur magnalia divina revolvere, nisi qui se cognoscunt pura devotione Deo servire. Sic enim in alio psalmo legitur: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas ? etc. Sed quis possit omnia mirabilia superna narrare, nisi ille qui sanctam Trinitatem breviter rerum omnium profitetur auctorem, et individuae voluntati eius applicat quidquid in coelo et in terra ineffabili administratione peragitur?