monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 74, 2
Verba tituli huius, nisi ordine suo considerentur, obscura sunt. Asaph (sicut saepe diximus) Synagoga significatur, id est congregatio quae credidit, non quae obstinata permansit. Nam post resurrectionem Domini confessa legimur multa millia Iudaeorum, sicut inter alia testantur Actus apostolorum. Quapropter hunc populum Asaph iste nunc admonet, ne fidem suam corrumpat in finem, id est, in Dominum Salvatorem, qui eius credulitatem accipere meruit, et fructum salutis invenit. Ista enim munera quandiu non disperguntur, manemus illaesi; quando fuerint vitiata, a conspectu Regis reddimur alieni. Psalmum cantici vero diximus esse, cum res actuales spirituali contemplatione discernimus; quod totum in hoc psalmo, diligens lector, invenies.