monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.9 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 29
Cognovistis, auditores egregii, quam suavia sint fidelissimis viris officia pietatis: quemadmodum nolint proximos suos tristitiam sustinere, ut de futuris eorum cladibus tantis lacrymis affligantur. Haec est revera charitatis sancta perfectio praesentare futura sibi pericula, quae proximis formidantur esse ventura. Quid ageret iste de conspecta clade, quam futuram sic cognoscitur compuncto corde doluisse? Respiciamus ergo Scripturae sanctae quali sibi veritate consentiant; ut ante Asaph adhuc florentem Ierusalem deploraverit, quam post tot annos Ieremias peracta captivitate deflevit. Utrumque pium, utrumque gloriosum; sed plus iste nescio quo pacto misericors fuisse cognoscitur, qui adhuc in prosperis constitutus, amarissimo dolore noscitur esse perculsus. Quapropter considerare nos convenit, quod refulgente varietate contextus modo laetantium iubilatione, modo poenitentiam gemitu, modo institutione salutari, modo lamentantium dolore, modo salutari incarnatione praedicta, modo pollicitatione praemiorum, modo terrore poenarum, modo laudibus dominicis cunctus Psalterii textus ornatus est. Ut sicut corona suavissimis conserta floribus spiramen efficit gratiosam, ita et hic liber diversis virtutum fragrare sentiatur odoribus.