monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 27
Ne obliviscaris voces quaerentium te: superbia eorum qui te oderunt ascendat semper ad te. In primo commate miscuit iterum vota fidelium, ne abiiciat preces eorum qui ad ipsum toto cordis affectu clamare noscuntur; ut inveniant quem quaerunt, et mereantur cernere quem expetunt. Sequitur, superbia eorum qui te oderunt ascendat semper ad te. Hoc congrue dictum de Romanis advertimus, de quibus superius ait: In medio atrio tuo posuerunt signa sua; ut contra hostes Ierusalem omnipotentem Iudicem vehementissime commoveret. Superbia est enim quam Dominus specialiter exsecratur, per quam et angelus corruit, et primi hominis beatitudo discessit. Et considera quam prudenter acerrimum vitium in fine positum est, ut post omnia diceret quod memoriae finibus conderetur. Sic deplorant simpliciter et prudenter qui pura Domino mente devoti sunt: sic per dolorem quamvis nimium falli nesciunt qui piis regulis obsequuntur.