monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 26
Exsurge, Domine, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die. Post cuncta quae dixit, nunc facit Iudicis causam; ut eum efficacius commoveret, cui negotii sui qualitas intimatur. Nunc ad ipsum Dominum verba convertit, expetens ut causam suam contra illos diiudicet, qui non desinunt pravis murmurationibus insonare. Iudicat enim causam suam, dum errantes facit manifesta cognoscere, ut conversi praedicent quod stultis cogitationibus abnuebant. Sequitur, Memor esto improperiorum tuorum, illorum scilicet quae superius dicta sunt: Iam non est propheta, et nos non cognoscet amplius. Adiecit, eorum quae ab insipiente sunt tota die. Et hoc de superioribus pendet, quoniam ista opprobria ab insipientibus dicta venerunt. Et ne putarentur ad tempus effusa, addidit, tota die; ut ipsa continuatio mansuetudinem patientissimi Iudicis indicaret.