monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 25
Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. In loco eorum qui offendere videbantur, ponit eos qui gratiam Domini habere consueverunt: ut dilectio devotorum odium contumacium temperaret. Quod argumentum nimis accommodum est, quando pro aliquo detestabili ponitur persona gratiosa. Confundi autem non est humilis, sed superbi, qui Dei gloriam non agnoscens, humanis meritis applicat, si quid boni (Domino praestante) susceperit. Contra, humiles Deum iugiter laudant, se semper accusant: intelligentes Divinitatis esse quod sapiunt, proprium utique quod delinquunt. Istos rogat non debere confundi; quoniam quidquid boni perceperint, Domini muneribus intelligunt applicandum. Sequitur, pauper et inops laudabunt nomen tuum. Videamus quam sit ista gloriosa paupertas, quam felix probetur inopia, quae Dominum etiam tacita laudat, et de patientiae suae virtute concelebrat. Mutus est si psallat superbus; pauper et inops laudant Dominum, et cum videntur habere silentium. O inaestimabile bonum, si perpendatur intrinsecus! Pauper Dei dicitur, dives saeculi nuncupatur; iste est Regis aeterni, ille temporis utique fugitivi. Non sibi habet qui foris dives est, iste potius idoneus dicendus est, qui in thesauris animae probatur virtutes eximias condidisse.