monumenta.ch > Hieronymus > csg75.740 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 24
Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquitatum. Respice, dixit, ut digneris implere quae cognosceris ante promisisse; sicut scriptum est: Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum . In illo enim pollicitationes temporales sunt, ut fuit terra repromissionis et inimicorum subiectio. Talia enim rudi populo debuit concedere, ut ad spiritualia intrepidus potuisset subinde festinare. In Novo autem Testamento promittitur imperturbabilis vita, regnum cuius non erit finis, beatitudo perpetua, et Domini contemplatio gloriosa. In hoc ergo testamento respicere dicit Dominum debere, ut cito erranti populo debeat profutura praestare. Revera intelligens factus est Asaph, qui talia petit, unde totus mundus potuisset absolvi. Et vide qua sapientia cuncta discurrit: quia non erant bona, quae delinquentis populi commemorare potuisset, meminit promissionis Dominicae quae semper impletur. Sequitur alia causa miserendi, quae dicitur qualitas absoluta: Quia repleti sunt qui obscurati sunt, id est peccatores qui ignorantiae obscuritate demersi sunt; sicut et ipse pro eis in cruce positus supplicavit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt . Sed repetamus hunc versum, ut contextio verborum facilius debeat apparere. Dixit, Respice, quia repleti sunt qui obscurati sunt. Repleti enim fuerant iniquitatibus, et necesse erat ut eos sequeretur obscuritas, qui merito tenebris comparantur, quoniam lumen sapientiae perdiderunt. Addidit, terrae domorum iniquitatum. Isti sunt terrae domorum iniquitatum, id est terreni de domo iniquitatum. Et ne forte hic terram in bono voluisses accipere, pulchre definitum est quid sit corpus infidelium, hoc est domus iniquitatum: quia cuncta vitia velut quodam hospitio recipiunt, qui malis actibus polluuntur.