monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.261 > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 23
Ne tradas bestiis animas confitentes tibi: animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Asaph venit ad tertiam sectionem, cui merito praemissus est intellectus: quando sic peccata populi superius confessus est, ut tamen devotos a Domino liberandos esse praesumat. Supplicat enim vir sanctus quod sciebat esse venturum, ut fidelium animas non tradat, ne diabolus ad sua vota perveniat. Erant enim in illo populo etiam tunc vasa misericordiae, ex quibus fuit Simeon, Nicodemus, Nathanael, de quo Dominus testimonium perhibet, dicens: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ; et reliqui qui Domino cordis puritate placuerunt. Bestias enim posuit diabolum cum ministris, quorum capita (sicut superius dixit) contrivit super aquas. Sequitur, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. De illis dicit qui superbia mundi repudiata, ad humilitatem se sanctissimam contulerunt: rogans ut eis Domini Salvatoris beneficia non negentur; sed quia pauperes eius facti sunt, ipsius largitate ditescant.