monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 22
Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. Illorum verborum meminit, quae superius dixit: Venite, comprimamus omnes dies festos Domini a terra, etc. Inimicus utique fuit iste populus Iudaeorum, qui talia dixit in Dominum, ut illi videretur exprobrare, cui vel ex aliqua parte gratias agere nulla potest creatura sufficere. Sequitur, et populus insipiens exacerbavit nomen tuum. Insipiens utique qui agebat indigne, ut illa patienter audiret, quae debuisset omnino refugere. Et ex hoc Dominum ad iram provocaverunt, quia non pro suis peccatis talia sibi accidisse dixerunt, sed putaverunt iniustum Deum, qui quasi non merentibus dominari permittebat interitum. Consideremus igitur ordinem saluberrimum supplicantis. Sic pro culpabilibus orat, ut eorum semper confiteatur errata. Hoc si Iudaei fecissent mente devota, potuerant generaliter debita vitare supplicia.