monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 73, 21
Tu fecisti omnes terminos terrae: aestatem et ver tu fecisti ea: memor esto huius creaturae tuae. Non incongrue terminos terrae dicimus omnes apostolos et prophetas. Nam sicut termini agrorum fines distinguunt, ita et praedicatores Christi verae fidei iura custodiunt. Sequitur, aestatem et ver tu fecisti ea. Per haec tempora significat fideles diversa morum qualitate pollentes; alii enim sunt tanquam aestus fidei calore ferventes ad martyrium usque perducti; alii mansuetudine temperati tanquam ver, aequabili Domino devotione famulantes. Omnia enim et ista et talia ipse fecit, cuius gratia conceditur, quod in hominum bona voluntate monstratur. Addidit, memor esto huius creaturae tuae. Reddit causam cur enumeratio illa praemissa sit; scilicet, ut qui facere consuevit magna, Iudaeis quoque delinquentibus miseratus indulgeat. Et ut benevolentiam pii Domini provocaret, beneficia eius frequenter enumerat; ut memor esse dignetur eorum quos creare dignatus est.